- UMBELLA
- UMBELLAdicta ab umbra, quam facit, Graecis σκιάδιον, caput velut caelum quoddam, tegit; feminis hodieque nobilioribus in usu, inprimis in Italia. Eius meminit Martialis, l. 14. Epigr. 28. cuilemma, Umbella:Accipe quae nimios vincant umbracula Soles,Sit licet et ventus, te tua vela tegent.I. e. quae, sicubi publica defecerint in Theatris vela, ventis revoluta, ut seq. Epigr. privata arceant nimios Solis ardores, ipsiusque vim Venti. Portabant illas ancillae, hinc Umbelliferae dictae. Ovid. de Arte Amandi, l. 2. v. 209.Ipse tene distenta suis umbracula Virgis;Ipse face in turba, qua venit illa locum.Ubi Amatorem hortatur, ut, ad captandam puellae gratiam, servilia etiam ministeria non detrectet. Vide Laur. Pignorium, Comm. de Servis. Sed et, cum apud Athenienses maximâ pompâ peplus inserebatur Panathenaeis, prosequebantur Athenienses omnis ordinis, omnis aetatis; neque Athenienses tantum, sed etiam Inquilini, et quidem mares cum ligonibus, feminae cumhydriis ac Umbellis, ex Lege: Τοὺς μετοίκους εν ταῖς πομπαῖς, αὐτοὺς μὲν σκάφας φέρειν. τὰς δὲ θυγατέρας αὐτῶν ὑδρεῖα καὶ σκιάδια, apud Harpocrationem. Qua de re vide Sam. Petitum, Comm. in LL. Atticas, l. 1. tit. 1. Fuit quoque Umbella, capitis tegmen, quô in Aula Constantinopolitana, olim Despota utebatur. Ita enim Codinus, de offic. Eccles. et aulae Constantinop. 3. Tegumentum capitis, quô Despota utitur, quod Umbella, seu Umbraculum appellatur, totum ex margaritis constat. Umboseu ambitus praefert nomina eius qui gestat illud, auroclavatum fimbriatum. Τὰ σεῖα, qualia sunt Imperatorii pilei, exceptis nodô et palmulis. Quae illius pilei σεῖα, apicem, exposuit Iunius. Quid sint, ambigit Gretserus, l. 2. Comm. c. 4. Notat vero paulo post Codinus, de eo ipso Despotae pileo: Cum Despota adhuc puer est, nullum tegumentum fert in capite, dum in palatio versatur, sed manet apertô capite. At, quando equitat, tum fert eum, quem descripsimus, pileum etc. Et paulo post, Cum ad ephebi aetatem processit, tunc fert eum, quem ante descripsimus, pileum idque etiam in Palatio. Vide quoque Solerium, de Pileo, Sect. 9. Neque vero Despota solum, sed et alii Proceres, sua quisque Umbracula et σκιάδια habuêre, quibus videl illis utendi iusab Imperatore erat concessum. Πυραμίδας vocat Acropolita, c. 11. καλύπτρας πυραμοειδεῖς Nicetas in Andronico, l. 1. Ipse Imperator sciadium quoque gerebat, cuius apex grandiori gemmâ insigniebatur, πῖλον vocat Cantacuzenus, l. 3. c. 27. et l. 4. c. 14. At Procerum, ab Hypersebasto usque adStratopedarchem, erant χρυσοκόκκινα: a Magno Primicerio, usque ad Curopalatem συρματηρὰ a Protovestiario usque adinfimos κλαπωτὰ, σκαρανίκια, κόκκινα, ut habet Codex MS. Bibl. Reg. apud Car. du Fresne, Glossar. Inter insigia Veneto Duci ab Alexandro III. Pontif. concessa, Umbellam auream quoque memorat Sabellicus, l. 5. Ennead. 9. etc. At Umbella seu Umbraculum, quod, ex pellibus compactum, expandi aut contrahi solet, ad faciem contra Solem tuendam, iam Aristophani in Avibus memoratur: et in Lexico Gr. MS. eiusdem Biblotheca δεῤῥίδιον dicitur, atque σκιάδιον δερμάτινον exponitur, apud eundem Glossarii Auctorem. Vide quoque supra, voce Galerus; item Baldachonum, Mappa, Pallium, Petasus, Pileus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.